- CARDENAS
- CARDENASnomen Familite Castellanae, quae Viris illustribus iam dudum inclaruit. In filiis Garsiae Lopezii de Cardenas, qui patrem Lupum Ruis et Garsiam Lopezium, incolam Ocannae, atque sub Regibus Petro et Henrico celebrem, avum habuit, lineae diversae coepêre. Alrer enim, Garsias Lopezius, Alfonsi ultimi Magister Ordin. S. Iacobi pater fuit: hic autem filiam genuit Ioannam Du. de la Puebla; quae Petro Portocarrerio nupta Cardenium nomen illi domui intulit, inprimis per secundum filium Alfonsum continuatum, cum titulô Comitis de Puebla obtento. Alter Garsiae Lopezii filius Rodericus, in civitate Ocanna habitaus, Gutierium et Rodericum, evius posteritas in civitate Lerena superfuit, genuit: Gutieriô natus Didacus, primus Dux Maquedae fuit; Pater Bernardini atque Gutierii, Dominorum de Torralva et Beteta, cum cognomine Carillo de Albornoz, satoris. A Bernardino reliqui Duces sunt propagati: Illô enim, et Isabellâ Velascâ genitus Bernardinus II. ex Ioanna Portugallica suscepit Bernardinum III. de Cardenas, Ducem de Maqueda, Marchion. d'Elche, qui ex Luisa Manricia de Lara Manuel, Pater fuit Bernardini Marchionis d'Elche, Georgii Ducis de Maqueda, Iacobi Manuelis, Iohannis, Petri, Mariae (Iohanni Andreae de Mendoza Marchioni de Carnete nuptae) et Annae Mariae, qui hôc saeculô floruerunt. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. tom. 2. ubi de samiliae de Cardenas Ducis de Maqueda et Manrique, Ducis de Naiera, p. 41.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.